monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29 > sectio > sectio 32 > sectio 16 > bnf9389.246 > sectio 9 > sectio 16 > sectio 89 > sectio 18 > sectio 52 > 6 > sectio 8 > sectio 13 > sectio 78 > sectio 90 > sectio 18 > 13 > sectio 12 > csg48.203 > uwbM.p.th.q.1a.128 > sectio 6 > sectio 20 > sectio 6 > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 34
Filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruant . Pugnantibus contra se Magno Antiocho et ducibus Ptolemaei, in medio Iudaea posita in contraria studia scindebatur: Aliis Antiocho, aliis Ptolemaeo faventibus. Denique Onias sacerdos assumptis Iudaeorum plurimis fugit in Aegyptum, et a Ptolemaeo honorifice susceptus, accepit eam regionem quae Heliopoleos vocabatur: et concedente rege, templum exstruxit in Aegypto simile templi Iudaeorum, quod permansit usque ad imperium Vespasiani, annis ducentis quinquaginta. Ipsa autem urbs quae vocabatur Oniae, dimicantibus postea adversus Romanos Iudaeis, ad solum usque deleta est: et neque urbis, neque templi, ullum restat vestigium.